logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

1 ad Timotheum, 6


add another edition

[1] Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.

[2] Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt : sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare.

[3] Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ :

[4] superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum : ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ,

[5] conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem.

[6] Est autem quæstus magnus pietas cum sufficentia.

[7] Nihil enim intulimus in hunc mundum : haud dubium quod nec auferre quid possumus.

[8] Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.

[9] Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.

[10] Radix enim omnium malorum est cupiditas : quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.

[11] Tu autem, o homo Dei, hæc fuge : sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.

[12] Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.

[13] Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,

[14] ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi,

[15] quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium :

[16] qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest : cui honor, et imperium sempiternum. Amen.

[17] Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum)

[18] bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,

[19] thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

[20] O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ,

[21] quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.

1 ad Timotheum, 6