1 ad Timotheum, 5
[1] Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres : •
[2] anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate : •
[3] viduas honora, quæ vere viduæ sunt. •
[4] Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo. •
[5] Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. •
[6] Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est. •
[7] Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint.
[8] Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. •
[9] Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor, •
[10] in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. •
[11] Adolescentiores autem viduas devita : cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt : •
[12] habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ; •
[13] simul autem et otiosæ discunt circuire domos : non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet. •
[14] Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. •
[15] Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam. •
[16] Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat.
[17] Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina. •
[18] Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua. •
[19] Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. •
[20] Peccantes coram omnibus argue : ut et ceteri timorem habeant. •
[21] Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. •
[22] Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. •
[23] Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
[24] Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur. •
[25] Similiter et facta bona, manifesta sunt : et quæ aliter se habent, abscondi non possunt. •