1 ad Timotheum, 4
[1] Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, •
[2] in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, •
[3] prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. •
[4] Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur :
[5] sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem. •
[6] Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.
[7] Ineptas autem, et aniles fabulas devita : exerce autem teipsum ad pietatem. •
[8] Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. •
[9] Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.
[10] In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. •
[11] Præcipe hæc, et doce.
[12] Nemo adolescentiam tuam contemnat : sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. •
[13] Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ. •
[14] Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. •
[15] Hæc meditare, in his esto : ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
[16] Attende tibi, et doctrinæ : insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.