1 ad Timotheum, 3
[1] Fidelis sermo : si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. •
[2] Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, •
[3] non vinolentum, non percussorem, sed modestum : non litigiosum, non cupidum, sed •
[4] suæ domui bene præpositum : filios habentem subditos cum omni castitate. •
[5] Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit ?
[6] Non neophytum : ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. •
[7] Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. •
[8] Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes : •
[9] habentes mysterium fidei in conscientia pura.
[10] Et hi autem probentur primum : et sic ministrent, nullum crimen habentes. •
[11] Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. •
[12] Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus. •
[13] Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu.
[14] Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito :
[15] si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. •
[16] Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. •