1 ad Timotheum, 2
[1] Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus : •
[2] pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate : •
[3] hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,
[4] qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. •
[5] Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus : •
[6] qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis : •
[7] in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.
[8] Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. •
[9] Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa : •
[10] sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. •
[11] Mulier in silentio discat cum omni subjectione. •
[12] Docere autem mulierem non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio. •
[13] Adam enim primus formatus est : deinde Heva : •
[14] et Adam non est seductus : mulier autem seducta in prævaricatione fuit. •
[15] Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate. •