1 ad Timotheum, 1
[1] Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ, •
[2] Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. •
[3] Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, •
[4] neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis : quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide. •
[5] Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. •
[6] A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,
[7] volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.
[8] Scimus autem quia bona est lex si quis ex legitime utatur : •
[9] sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis, •
[10] fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur, •
[11] quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.
[12] Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio :
[13] qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus : sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. •
[14] Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu.
[15] Fidelis sermo, et omni acceptione dignus : quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. •
[16] Sed ideo misericordiam consecutus sum : ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam.
[17] Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
[18] Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, •
[19] habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt : •
[20] ex quibus est Hymenæus, et Alexander : quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. •