1 Regum (1 Samuelis), 8
[1] Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël. •
[2] Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël : et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee. •
[3] Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus : sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium. •
[4] Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha. •
[5] Dixeruntque ei : Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis : constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes. •
[6] Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent : Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum. •
[7] Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi : non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. •
[8] Juxta omnia opera sua, quæ fecerunt a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc : sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. •
[9] Nunc ergo vocem eorum audi : verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos. •
[10] Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem.
[11] Et ait : Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis : Filios vestros tollet, et ponet in curribus suis, facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum, •
[12] et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum. •
[13] Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas.
[14] Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. •
[15] Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. •
[16] Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos auferet, et ponet in opere suo. •
[17] Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi. •
[18] Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis : et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem. •
[19] Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt : Nequaquam : rex enim erit super nos, •
[20] et erimus nos quoque sicut omnes gentes : et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis. •
[21] Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.
[22] Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël : Vadat unusquisque in civitatem suam.