1 Regum (1 Samuelis), 31
[1] Philisthiim autem pugnabant adversum Israël : et fugerunt viri Israël ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelboë. •
[2] Irrueruntque Philisthiim in Saul, et in filios ejus, et percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul, •
[3] totumque pondus prælii versum est in Saul : et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis. •
[4] Dixitque Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum, et percute me : ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger ejus : fuerat enim nimio terrore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum. •
[5] Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo. •
[6] Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius, et universi viri ejus in die illa pariter. •
[7] Videntes autem viri Israël, qui erant trans vallem, et trans Jordanem, quod fugissent viri Israëlitæ, et quod mortuus esset Saul, et filii ejus, reliquerunt civitates suas, et fugerunt : veneruntque Philisthiim, et habitaverunt ibi. •
[8] Facta autem die altera, venerunt Philisthiim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelboë.
[9] Et præciderunt caput Saul, et spoliaverunt eum armis : et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templo idolorum, et in populis. •
[10] Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth, corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan. •
[11] Quod cum audissent habitatores Jabes Galaad, quæcumque fecerant Philisthiim Saul, •
[12] surrexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum ejus de muro Bethsan : veneruntque Jabes Galaad, et combusserunt ea ibi : •
[13] et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Jabes, et jejunaverunt septem diebus. •