logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

3 Regum (1 Regum), 22


add another edition

[1] Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israël.

[2] In anno autem tertio, descendit Josaphat rex Juda ad regem Israël.

[3] (Dixitque rex Israël ad servos suos : Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syriæ ?)

[4] Et ait ad Josaphat : Veniesne mecum ad præliandum in Ramoth Galaad ?

[5] Dixitque Josaphat ad regem Israël : Sicut ego sum, ita et tu : populus meus et populus tuus unum sunt : et equites mei, equites tui. Dixitque Josaphat ad regem Israël : Quære, oro te, hodie sermonem Domini.

[6] Congregavit ergo rex Israël prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos : Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere ? Qui responderunt : Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis.

[7] Dixit autem Josaphat : Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum ?

[8] Et ait rex Israël ad Josaphat : Remansit vir unus, per quem possumus interrogare Dominum : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum, Michæas filius Jemla. Cui Josaphat ait : Ne loquaris ita, rex.

[9] Vocavit ergo rex Israël eunuchum quemdam, et dixit ei : Festina adducere Michæam filium Jemla.

[10] Rex autem Israël, et Josaphat rex Juda, sedebant unusquisque in solio suo vestiti cultu regio, in area juxta ostium portæ Samariæ, et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum.

[11] Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait : Hæc dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec deleas eam.

[12] Omnesque prophetæ similiter prophetabant, dicentes : Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis.

[13] Nuntius vero, qui ierat ut vocaret Michæam, locutus est ad eum, dicens : Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona prædicant : sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona.

[14] Cui Michæas ait : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar.

[15] Venit itaque ad regem, et ait illi rex : Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad præliandum, an cessare ? Cui ille respondit : Ascende, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis.

[16] Dixit autem rex ad eum : Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini.

[17] Et ille ait : Vidi cunctum Israël dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus : Non habent isti dominum : revertatur unusquisque in domum suam in pace.

[18] (Dixit ergo rex Israël ad Josaphat : Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum ?)

[19] Ille vero addens, ait : Propterea audi sermonem Domini : Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris :

[20] et ait Dominus : Quis decipiet Achab regem Israël, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad ? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter.

[21] Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus : In quo ?

[22] Et ille ait : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus : Decipies, et prævalebis : egredere, et fac ita.

[23] Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.

[24] Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michæam in maxillam, et dixit : Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi ?

[25] Et ait Michæas : Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum, intra cubiculum ut abscondaris.

[26] Et ait rex Israël : Tollite Michæam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Joas filium Amelech,

[27] et dicite eis : Hæc dicit rex : Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiæ, donec revertar in pace.

[28] Dixitque Michæas : Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait : Audite populi omnes.

[29] Ascendit itaque rex Israël, et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad.

[30] Dixit itaque rex Israël ad Josaphat : Sume arma, et ingredere prælium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israël mutavit habitum suum, et ingressus est bellum.

[31] Rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus, dicens : Non pugnabitis contra minorem, et majorem quempiam, nisi contra regem Israël solum.

[32] Cum ergo vidissent principes curruum Josaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israël, et impetu facto pugnabant contra eum : et exclamavit Josaphat.

[33] Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israël, et cessaverunt ab eo.

[34] Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigæ suo : Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum.

[35] Commissum est ergo prælium in die illa, et rex Israël stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere : fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus,

[36] et præco insonuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens : Unusquisque revertatur in civitatem, et in terram suam.

[37] Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam : sepelieruntque regem in Samaria,

[38] et laverunt currum ejus in piscina Samariæ, et linxerunt canes sanguinem ejus, et habenas laverunt, juxta verbum Domini quod locutus fuerat.

[39] Reliqua autem sermonum Achab, et universa quæ fecit, et domus eburnea quam ædificavit, cunctarumque urbium quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?

[40] Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.

[41] Josaphat vero filius Asa regnare cœperat super Judam anno quarto Achab regis Israël.

[42] Triginta quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et viginti quinque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Azuba filia Salai.

[43] Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea : fecitque quod rectum erat in conspectu Domini.

[44] Verumtamen excelsa non abstulit : adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.

[45] Pacemque habuit Josaphat cum rege Israël.

[46] Reliqua autem verborum Josaphat, et opera ejus quæ gessit, et prælia, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?

[47] Sed et reliquias effeminatorum, qui remanserant in diebus Asa patris ejus, abstulit de terra.

[48] Nec erat tunc rex constitutus in Edom.

[49] Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quæ navigarent in Ophir propter aurum : et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asiongaber.

[50] Tunc ait Ochozias filius Achab ad Josaphat : Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Josaphat.

[51] Dormivitque Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui : regnavitque Joram filius ejus pro eo.

[52] Ochozias autem filius Achab regnare cœperat super Israël in Samaria, anno septimo Josaphat regis Juda, regnavitque super Israël duobus annis.

[53] Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris suæ, et in via Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.

[54] Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israël, juxta omnia quæ fecerat pater ejus.

3 Regum, 22