3 Regum (1 Regum), 15
[1] Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam.
[2] Tribus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Maacha filia Abessalom. •
[3] Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
[4] Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum, et statueret Jerusalem : •
[5] eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus, quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi. •
[6] Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitæ ejus. •
[7] Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Fuitque prælium inter Abiam et inter Jeroboam. •
[8] Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, regnavitque Asa filius ejus pro eo. •
[9] In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda, •
[10] et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Maacha, filia Abessalom. •
[11] Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus :
[12] et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum, quæ fecerant patres ejus. •
[13] Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco ejus, quem consecraverat : subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron : •
[14] excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis : •
[15] et intulit ea, quæ sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum et aurum, et vasa. •
[16] Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum. •
[17] Ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam, et ædificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda. •
[18] Tollens itaque Asa omne argentum et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiæ, et dedit illud in manus servorum suorum : et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens : •
[19] Fœdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum : ideo misit tibi munera, argentum et aurum : et peto ut venias, et irritum facias fœdus, quod habes cum Baasa rege Israël, et recedat a me. •
[20] Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israël, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnes scilicet terram Nephthali. •
[21] Quod cum audisset Baasa, intermisit ædificare Rama, et reversus est in Thersa. •
[22] Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens : Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna ejus, quibus ædificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha. •
[23] Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universæ fortitudines ejus, et cuncta quæ fecit, et civitates quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes. •
[24] Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo. •
[25] Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis. •
[26] Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis ejus, quibus peccare fecit Israël.
[27] Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiæ de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quæ est urbs Philisthinorum : siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon. •
[28] Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo.
[29] Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam : non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus, donec deleret eum juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis, •
[30] propter peccata Jeroboam, quæ peccaverat, et quibus peccare fecerat Israël : et propter delictum, quo irritaverat Dominum Deum Israël.
[31] Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?
[32] Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israël, cunctis diebus eorum.
[33] Anno tertio Asa regis Juda regnavit Baasa filius Ahiæ, super omnem Israël, in Thersa, viginti quatuor annis.
[34] Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Jeroboam, et in peccatis ejus, quibus peccare fecit Israël.