logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

1 Petri, 4


add another edition

[1] Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini : quia qui passus est in carne, desiit a peccatis :

[2] ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.

[3] Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.

[4] In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes.

[5] Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.

[6] Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est : ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.

[7] Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.

[8] Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum.

[9] Hospitales invicem sine murmuratione.

[10] Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.

[11] Si quis loquitur, quasi sermones Dei : si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus : ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum : cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.

[12] Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat :

[13] sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes.

[14] Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis : quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit.

[15] Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.

[16] Si autem ut christianus, non erubescat : glorificet autem Deum in isto nomine :

[17] quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio ?

[18] et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ?

[19] Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.

1 Petri, 4