1 Petri, 3
[1] Similiter et mulieres subditæ sint viris suis : ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant : •
[2] considerantes in timore castam conversationem vestram.
[3] Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus : •
[4] sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. •
[5] Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris.
[6] Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans : cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem. •
[7] Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ : ut non impediantur orationes vestræ. •
[8] In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles : •
[9] non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis. •
[10] Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. •
[11] Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam : •
[12] quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala. •
[13] Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis ?
[14] Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. •
[15] Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe. •
[16] Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. •
[17] Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.
[18] Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. •
[19] In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit : •
[20] qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca : in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam. •
[21] Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma : non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi. •
[22] Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur : profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus. •