1 Petri, 2
[1] Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, •
[2] sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem : •
[3] si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. •
[4] Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum : •
[5] et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum. •
[6] Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur. •
[7] Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes : hic factus est in caput anguli, •
[8] et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. •
[9] Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. •
[10] Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. •
[11] Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, •
[12] conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. •
[13] Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum : sive regi quasi præcellenti : •
[14] sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :
[15] quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :
[16] quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei. •
[17] Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate. •
[18] Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. •
[19] Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet qui tristitias, patiens injuste. •
[20] Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.
[21] In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus : •
[22] qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus : •
[23] qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste : •
[24] qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus : cujus livore sanatis estis. •
[25] Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.