logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

1 Petri, 1


add another edition

[1] Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ, et Bithyniæ,

[2] secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur.

[3] Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis,

[4] in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis,

[5] qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.

[6] In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus :

[7] ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi :

[8] quem cum non videritis, diligitis : in quem nunc quoque non videntes creditis : credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata :

[9] reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum.

[10] De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt :

[11] scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi : prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias :

[12] quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere.

[13] Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi :

[14] quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis :

[15] sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum : et ipsi in omni conversatione sancti sitis :

[16] quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.

[17] Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.

[18] Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis :

[19] sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati :

[20] præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,

[21] qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo :

[22] animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius :

[23] renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum :

[24] quia omnis caro ut fœnum : et omnis gloria ejus tamquam flos fœni : exaruit fœnum, et flos ejus decidit.

[25] Verbum autem Domini manet in æternum : hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.

1 Petri, 1