1 Paralipomenon, 9
[1] Universus ergo Israël dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israël, et Juda : translatique sunt in Babylonem propter delictum suum. •
[2] Qui autem habitaverunt primi in possessionibus, et in urbibus suis : Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi. •
[3] Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse. •
[4] Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda. •
[5] Et de Siloni : Asaia primogenitus, et filii ejus. •
[6] De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.
[7] Porro de filiis Benjamin : Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana : •
[8] et Jobania filius Jeroham : et Ela filius Ozi, filii Mochori : et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Jebaniæ,
[9] et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi, principes cognationum per domos patrum suorum.
[10] De sacerdotibus autem : Jedaia, Joiarib, et Jachin : •
[11] Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei. •
[12] Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiæ : et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer. •
[13] Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
[14] De Levitis autem : Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari. •
[15] Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph : •
[16] et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun : et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati. •
[17] Janitores autem : Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam : et frater eorum Sellum princeps, •
[18] usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi. •
[19] Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi : et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum. •
[20] Phinees autem filius Eleazari, erat dux eorum coram Domino. •
[21] Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii. •
[22] Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim : et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua •
[23] tam ipsos, quam filios eorum in ostiis domus Domini, et in tabernaculo vicibus suis.
[24] Per quatuor ventos erant ostiarii : id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum. •
[25] Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus. •
[26] His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras, et thesauros domus Domini. •
[27] Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis : ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
[28] De horum genere erant et super vasa ministerii : ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.
[29] De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.
[30] Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant. •
[31] Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum, quæ in sartagine frigebantur. •
[32] Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent. •
[33] Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent. •
[34] Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem. •
[35] In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha. •
[36] Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
[37] Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.
[38] Porro Macelloth genuit Samaan : isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis. •
[39] Ner autem genuit Cis : et Cis genuit Saul : et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. •
[40] Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha.
[41] Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz. •
[42] Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa. •
[43] Mosa vero genuit Banaa : cujus filius Raphaia, genuit Elasa : de quo ortus est Asel. •
[44] Porro Asel sex filios habuit his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan : hi sunt filii Asel. •