logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

1 Paralipomenon, 8


add another edition

[1] Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium,

[2] Nohaa quartum, et Rapha quintum.

[3] Fueruntque filii Bale : Addar, et Gera, et Abiud,

[4] Abisue quoque et Naaman, et Ahoë,

[5] sed et Gera, et Sephuphan, et Huram.

[6] Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath.

[7] Naaman autem, et Achia, et Gera ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.

[8] Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas.

[9] Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom,

[10] Jehus quoque, et Sechia, et Marma : hi sunt filii ejus principes in familiis suis.

[11] Mehusim vero genuit Abitob, et Elphaal.

[12] Porro filii Elphaal : Heber, et Misaam, et Samad : hic ædificavit Ono, et Lod, et filias ejus.

[13] Baria autem, et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon : hi fugaverunt habitatores Geth.

[14] Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth,

[15] et Zabadia, et Arod, et Heder,

[16] Michaël quoque, et Jespha, et Joha filii Baria.

[17] Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber,

[18] et Jesamari, et Jezlia, et Jobab filii Elphaal,

[19] et Jacim, et Zechri, et Zabdi,

[20] et Elioënai, et Selethai, et Eliel,

[21] et Adaia, et Baraia, et Samarath filii Semei.

[22] Et Jespham, et Heber, et Eliel,

[23] Et Abdon, et Zechri, et Hanan,

[24] et Hanania, et Ælam, et Anathothia,

[25] et Jephdaia, et Phanuel filii Sesac.

[26] Et Samsari, et Sohoria, et Otholia,

[27] et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham.

[28] Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem.

[29] In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha :

[30] filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab,

[31] Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth :

[32] et Macelloth genuit Samaa : habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.

[33] Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.

[34] Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha.

[35] Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.

[36] Et Ahaz genuit Joada : et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri : porro Zamri genuit Mosa,

[37] et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.

[38] Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan : omnes hi filii Asel.

[39] Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius.

[40] Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum : et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi, filii Benjamin.

1 Paralipomenon, 8