logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

1 Paralipomenon, 6


add another edition

[1] Filii Levi : Gerson, Caath, et Merari.

[2] Filii Caath : Amram, Isaar, Hebron, et Oziel.

[3] Filii Amram : Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron : Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar.

[4] Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue.

[5] Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.

[6] Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth.

[7] Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob.

[8] Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas,

[9] Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan,

[10] Johanan genuit Azariam : ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam ædificavit Salomon in Jerusalem.

[11] Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,

[12] Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum,

[13] Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam,

[14] Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec.

[15] Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam, et Jerusalem per manus Nabuchodonosor.

[16] Filii ergo Levi : Gersom, Caath, et Merari.

[17] Et hæc nomina filiorum Gersom : Lobni, et Semei.

[18] Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel.

[19] Filii Merari : Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum.

[20] Gersom : Lobni filius ejus, Jahath filius ejus, Zamma filius ejus,

[21] Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus.

[22] Filii Caath : Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus,

[23] Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus,

[24] Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus.

[25] Filii Elcana, Amasai et Achimoth

[26] et Elcana : filii Elcana : Sophai filius ejus, Nahath filius ejus,

[27] Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus.

[28] Filii Samuel : primogenitus Vasseni, et Abia.

[29] Filii autem Merari, Moholi : Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus,

[30] Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus.

[31] Isti sunt, quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca :

[32] et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem : stabant autem juxta ordinem suum in ministerio.

[33] Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel,

[34] filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu,

[35] filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai,

[36] filii Elcana, filii Johel, filii Azariæ, filii Sophoniæ,

[37] filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core,

[38] filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israël.

[39] Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiæ, filii Samaa,

[40] filii Michaël, filii Basaiæ, filii Melchiæ,

[41] filii Athanai, filii Zara, filii Adaia,

[42] filii Ethan, filii Zamma, filii Semei,

[43] filii Jeth, filii Gersom, filii Levi.

[44] Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch,

[45] filii Hasabiæ, filii Amasiæ, filii Helciæ,

[46] filii Amasai, filii Boni, filii Somer,

[47] filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi.

[48] Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.

[49] Aaron vero, et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum : et ut precarentur pro Israël juxta omnia, quæ præceperat Moyses servus Dei.

[50] Hi sunt autem filii Aaron : Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus,

[51] Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus,

[52] Meraioth filius ejus, Amarias filius ejus, Achitob filius ejus,

[53] Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus.

[54] Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum : ipsis enim sorte contigerant.

[55] Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum :

[56] agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone.

[57] Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus,

[58] Jether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis,

[59] Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum.

[60] De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis : omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.

[61] Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.

[62] Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim.

[63] Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim.

[64] Dederunt quoque filii Israël Levitis civitates, et suburbana earum :

[65] dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis,

[66] et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.

[67] Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis,

[68] Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter,

[69] necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum.

[70] Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus : his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant.

[71] Filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis.

[72] De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis,

[73] Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis.

[74] De tribu vero Aser : Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter,

[75] Hucac quoque et suburbana ejus, et Rohob cum suburbanis suis.

[76] Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilæa et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus.

[77] Filiis autem Merari residuis : de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis sus :

[78] trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis,

[79] Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis.

[80] Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis,

[81] sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis.

1 Paralipomenon, 6