logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

1 Paralipomenon, 4


add another edition

[1] Filii Juda : Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.

[2] Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad : hæ cognationes Sarathi.

[3] Ista quoque stirpes Etam : Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.

[4] Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa : isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.

[5] Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa et Naara.

[6] Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari : isti sunt filii Naara.

[7] Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan.

[8] Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum.

[9] Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens : Quia peperi eum in dolore.

[10] Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens : Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est.

[11] Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.

[12] Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas : hi sunt viri Recha.

[13] Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi.

[14] Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum : ibi quippe artifices erant.

[15] Filii vero Caleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela : Cenez.

[16] Filii quoque Jaleleel : Ziph, et Zipha, Thiria, et Asraël.

[17] Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo.

[18] Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoë : hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered.

[19] Et filii uxoris Odaiæ sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi.

[20] Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth.

[21] Filii Sela, filii Juda : Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in Domo juramenti.

[22] Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem : hæc autem verba vetera.

[23] Hi sunt figuli habitantes in plantationibus, et in sepibus, apud regem in operibus ejus, commoratique sunt ibi.

[24] Filii Simeon : Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul.

[25] Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus.

[26] Filii Masma : Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus.

[27] Filii Semei sedecim, et filiæ sex : fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda.

[28] Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal,

[29] et in Bala, et in Asom, et in Tholad,

[30] et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg,

[31] et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim : hæ civitates eorum usque ad regem David.

[32] Villæ quoque eorum : Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque.

[33] Et universi vinculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal : hæc est habitatio eorum, et sedium distributio.

[34] Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiæ,

[35] et Joël, et Jehu filius Josabiæ filii Saraiæ filii Asiel,

[36] et Elioënai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia,

[37] Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.

[38] Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.

[39] Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis.

[40] Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham.

[41] Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda : et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem : habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.

[42] De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi :

[43] et percusserunt reliquias, quæ evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.

1 Paralipomenon, 4