1 Paralipomenon, 3
[1] David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron : primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide, •
[2] tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith, •
[3] quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua. •
[4] Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.
[5] Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel, •
[6] Jebaar quoque et Elisama, •
[7] et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia, •
[8] necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem : •
[9] omnes hi, filii David absque filiis concubinarum : habueruntque sororem Thamar. •
[10] Filius autem Salomonis, Roboam : cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat, •
[11] pater Joram : qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas :
[12] et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joatham
[13] procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses.
[14] Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ.
[15] Filii autem Josiæ fuerunt : primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias quartus Sellum. •
[16] De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias. •
[17] Filii Jechoniæ fuerunt : Asir, Salathiel, •
[18] Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia. •
[19] De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum : •
[20] Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque.
[21] Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia : hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias. •
[22] Filius Secheniæ, Semeia : cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero. •
[23] Filius Naariæ, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres. •
[24] Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem. •