1 Paralipomenon, 26
[1] Divisiones autem janitorum : de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph. •
[2] Filii Meselemiæ : Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus,
[3] Ælam quintus, Johanan sextus, Elioënai septimus.
[4] Filii autem Obededom : Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus,
[5] Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus : quia benedixit illi Dominus. •
[6] Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum : erant enim viri fortissimi. •
[7] Filii ergo Semeiæ : Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi : Eliu quoque et Samachias.
[8] Omnes hi, de filiis Obededom : ipsi, et filii, et fratres eorum fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.
[9] Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.
[10] De Hosa autem, id est, de filiis Merari : Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem), •
[11] Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus : omnes hi filii, et fratres Hosa, tredecim.
[12] Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini. •
[13] Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis, et magnis, per familias suas in unamquamque portarum. •
[14] Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo, et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis. •
[15] Obededom vero et filiis ejus ad austrum : in qua parte domus erat senrioum concilium. •
[16] Sephim, et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis : custodia contra custodiam. •
[17] Ad orentem vero Levitæ sex : et ad aquilonem, quatuor per diem : atque ad meridiem similiter in die quatuor : et ubi erat concilium bini et bini. •
[18] In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. •
[19] Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.
[20] Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum. •
[21] Filii Ledan, filii Gersonni : de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli. •
[22] Filii Jehieli : Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini. •
[23] Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis. •
[24] Subaël autem filius Gersom, filii Moysi, præpositus thesauris. •
[25] Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith. •
[26] Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum, quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus, •
[27] de bellis, et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem, et supellectilem templi Domini. •
[28] Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ : omnes, qui sanctificaverant ea per manum Selemith, et fratrum ejus. •
[29] Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos. •
[30] Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis. •
[31] Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad, •
[32] fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei, et regis. •