logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

1 Paralipomenon, 25


add another edition

[1] Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.

[2] De filiis Asaph : Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph : sub manu Asaph prophetantis juxta regem.

[3] Porro Idithun : filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum.

[4] Heman quoque : filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Jesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth :

[5] omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu : deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres.

[6] Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem : Asaph videlicet, et Idithun, et Heman.

[7] Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo.

[8] Miseruntque sortes per vices suas, ex æquo tam major quam minor, doctus pariter et indoctus.

[9] Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliæ, ipsi et filii ejus, et fratribus ejus duodecim.

[10] Tertia Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim.

[11] Quarta Isari, filiis et fratribus ejus duodecim.

[12] Quinta Nathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim.

[13] Sexta Bocciau, filiis et fratribus ejus duodecim.

[14] Septima Isreela, filiis et fratribus ejus duodecim.

[15] Octava Jesaiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.

[16] Nona Mathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim.

[17] Decima Semeiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.

[18] Undecima Azareel, filiis et fratribus ejus duodecim.

[19] Duodecima Hasabiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.

[20] Tertiadecima Subaël, filiis et fratribus ejus duodecim.

[21] Quartadecima Mathathiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.

[22] Quintadecima Jerimoth, filiis et fratribus ejus duodecim.

[23] Sextadecima Hananiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.

[24] Septimadecima Jesbacassæ, filiis et fratribus ejus duodecim.

[25] Octavadecima Hanani, filiis et fratribus ejus duodecim.

[26] Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus ejus duodecim.

[27] Vigesima Eliatha, filiis et fratribus ejus duodecim.

[28] Vigesima prima Othir, filiis et fratribus ejus duodecim.

[29] Vigesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus ejus duodecim.

[30] Vigesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus ejus duodecim.

[31] Vigesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus ejus duodecim.

1 Paralipomenon, 25