logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

1 Paralipomenon, 24


add another edition

[1] Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron : Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

[2] Mortui sunt autem Nadab, et Abiu ante patrem suum absque liberis : sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.

[3] Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.

[4] Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim : et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.

[5] Porro divisit utrasque inter se familias sortibus : erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar, quam de filiis Ithamar.

[6] Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum : unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar : et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.

[7] Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei,

[8] tertia Harim, quarta Seorim,

[9] quinta Melchia, sexta Maiman,

[10] septima Accos, octava Abia,

[11] nona Jesua, decima Sechenia,

[12] undecima Eliasib, duodecima Jacim,

[13] tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,

[14] decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,

[15] decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,

[16] decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,

[17] vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul,

[18] vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau.

[19] Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum : sicut præceperat Dominus Deus Israël.

[20] Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia.

[21] De filiis quoque Rohobiæ princeps Jesias.

[22] Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath :

[23] filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus.

[24] Filius Oziel, Micha : filius Micha, Samir.

[25] Frater Micha, Jesia : filiusque Jesiæ, Zacharias.

[26] Filii Merari : Moholi, et Musi. Filius Oziau : Benno.

[27] Filius quoque Merari : Oziau et Soam et Zachur et Hebri.

[28] Porro Moholi filius : Eleazar, qui non habebat liberos.

[29] Filius vero Cis, Jerameel.

[30] Filii Musi : Moholi, Eder et Jerimoth : isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.

[31] Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores, quam minores : omnes sors æqualiter dividebat.

1 Paralipomenon, 24