logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

1 Paralipomenon, 23


add another edition

[1] Igitur David senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël.

[2] Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas.

[3] Numeratique sunt Levitæ a triginta annis, et supra : et inventa sunt triginta octo millia virorum.

[4] Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini viginti quatuor millia : præpositorum autem et judicum sex millia.

[5] Porro quatuor millia janitores : et totidem psaltæ canentes Domino in organis, quæ fecerat ad canendum.

[6] Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.

[7] Filii Gerson : Leedan, et Semei.

[8] Filii Leedan : princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres.

[9] Filii Semei : Salomith, et Hosiel, et Aran, tres : isti principes familiarum Leedan.

[10] Porro filii Semei : Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria : isti filii Semei, quatuor.

[11] Erat autem Leheth prior, Ziza secundus : porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.

[12] Filii Caath : Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.

[13] Filii Amram : Aaron, et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.

[14] Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.

[15] Filii Moysi : Gersom, et Eliezer.

[16] Filii Gersom : Subuel primus.

[17] Fuerunt autem filii Eliezer : Rohobia primus : et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.

[18] Filii Isaar : Salomith primus.

[19] Filii Hebron : Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus.

[20] Filii Oziel : Micha primus, Jesia secundus.

[21] Filii Merari : Moholi, et Musi. Filii Moholi : Eleazar, et Cis.

[22] Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias : acceperuntque eas filii Cis fratres earum.

[23] Filii Musi : Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.

[24] Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.

[25] Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum.

[26] Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum, et omnia vasa ejus ad ministrandum.

[27] Juxta præcepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.

[28] Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.

[29] Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.

[30] Levitæ vero ut stent mane ad confitendum, et canendum Domino : similiterque ad vesperam,

[31] tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum, et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.

[32] Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.

1 Paralipomenon, 23