logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

1 Paralipomenon, 2


add another edition

[1] Filii autem Israël : Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,

[2] Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.

[3] Filii Juda : Her, Onan, et Sela : hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.

[4] Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara : omnes ergo filii Juda, quinque.

[5] Filii autem Phares : Hesron et Hamul.

[6] Filii quoque Zaræ : Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.

[7] Filii Charmi : Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis.

[8] Filii Ethan : Azarias.

[9] Filii autem Hesron qui nati sunt ei : Jerameel, et Ram, et Calubi.

[10] Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.

[11] Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.

[12] Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.

[13] Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,

[14] quartum Nathanaël, quintum Raddai,

[15] sextum Asom, septimum David.

[16] Quorum sorores fuerunt Sarvia, et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asaël, tres.

[17] Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.

[18] Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth : fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.

[19] Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur.

[20] Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.

[21] Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta : quæ peperit ei Segub.

[22] Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.

[23] Cepitque Gessur, et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum : omnes isti, filii Machir patris Galaad.

[24] Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ.

[25] Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.

[26] Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.

[27] Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar.

[28] Onam autem habuit filios Semei, et Jada. Filii autem Semei : Nadab, et Abisur.

[29] Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban, et Molid.

[30] Filii autem Nadab fuerunt Saled, et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.

[31] Filius vero Apphaim, Jesi : qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.

[32] Filii autem Jada fratris Semei : Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.

[33] Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.

[34] Sesan autem non habuit filios, sed filias : et servum ægyptium nomine Jeraa.

[35] Deditque ei filiam suam uxorem : quæ peperit ei Ethei.

[36] Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.

[37] Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.

[38] Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam,

[39] Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa.

[40] Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,

[41] Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.

[42] Filii autem Caleb fratris Jerameel : Mesa primogenitus ejus, ipse est pater Ziph, et filii Maresa patris Hebron.

[43] Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.

[44] Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai.

[45] Filius Sammai, Maon : et Maon pater Bethsur.

[46] Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.

[47] Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.

[48] Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.

[49] Genuit autem Saaph pater Madmena, Sue patrem Machbena, et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.

[50] Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.

[51] Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.

[52] Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.

[53] Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ.

[54] Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai.

[55] Cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.

1 Paralipomenon, 2