logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

1 Paralipomenon, 17


add another edition

[1] Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam : Ecce ego habito in domo cedrina : arca autem fœderis Domini sub pellibus est.

[2] Et ait Nathan ad David : Omnia, quæ in corde tuo sunt, fac : Deus enim tecum est.

[3] Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens :

[4] Vade, et loquere David servo meo : Hæc dicit Dominus : Non ædificabis tu mihi domum ad habitandum.

[5] Neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israël, usque ad diem hanc : sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio

[6] manens cum omni Israël. Numquid locutus sum saltem uni judicum Israël, quibus præceperam ut pascerent populum meum, et dixi : Quare non ædificastis mihi domum cedrinam ?

[7] Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David : Hæc dicit Dominus exercituum : Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israël.

[8] Et fui tecum quocumque perrexisti : et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra.

[9] Et dedi locum populo meo Israël : plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur : nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio,

[10] ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod ædificaturus sit tibi Dominus domum.

[11] Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis : et stabiliam regnum ejus.

[12] Ipse ædificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in æternum.

[13] Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium : et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit.

[14] Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum : et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum.

[15] Juxta omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.

[16] Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, ut præstares mihi talia ?

[17] sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum : et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus.

[18] Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum ?

[19] Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.

[20] Domine, non est similis tui : et non est alius Deus absque te, ex omnibus, quos audivimus auribus nostris.

[21] Quis enim est alius, ut populus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret, et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus, ejiceret nationes a facie ejus, quem de Ægypto liberarat ?

[22] Et posuisti populum tuum Israël tibi in populum usque in æternum, et tu, Domine, factus es Deus ejus.

[23] Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo, et super domum ejus, confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es.

[24] Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur : Dominus exercituum Deus Israël, et domus David servi ejus permanens coram eo.

[25] Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut ædificares ei domum : et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.

[26] Nunc ergo Domine, tu es Deus : et locutus es ad servum tuum tanta beneficia.

[27] Et cœpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te : te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.

1 Paralipomenon, 17