1 Paralipomenon, 16
[1] Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta, et pacifica coram Deo. •
[2] Cumque complesset David offerens holocausta, et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. •
[3] Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam. •
[4] Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent, atque laudarent Dominum Deum Israël : •
[5] Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii, et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret : •
[6] Banaiam vero, et Jaziel sacerdotes, canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini. •
[7] In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph, et fratres ejus : •
[8] Confitemini Domino, et invocate nomen ejus : notas facite in populis adinventiones ejus. •
[9] Cantate ei, et psallite ei : et narrate omnia mirabilia ejus.
[10] Laudate nomen sanctum ejus : lætetur cor quærentium Dominum.
[11] Quærite Dominum, et virtutem ejus : quærite faciem ejus semper. •
[12] Recordamini mirabilium ejus quæ fecit : signorum illius, et judiciorum oris ejus,
[13] semen Israël servi ejus ; filii Jacob electi ejus. •
[14] Ipse Dominus Deus noster : in universa terra judicia ejus.
[15] Recordamini in sempiternum pacti ejus : sermonis, quem præcepit in mille generationes,
[16] quem pepigit cum Abraham : et juramenti illius cum Isaac.
[17] Et constituit illud Jacob in præceptum : et Israël in pactum sempiternum,
[18] dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ, •
[19] cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus.
[20] Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
[21] Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
[22] Nolite tangere christos meos : et in prophetis meis nolite malignari. •
[23] Cantate Domino omnis terra, annuntiate ex die in diem salutare ejus, •
[24] narrate in gentibus gloriam ejus : in cunctis populis mirabilia ejus.
[25] Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis : et horribilis super omnes deos.
[26] Omnes enim dii populorum, idola : Dominus autem cælos fecit.
[27] Confessio et magnificentia coram eo : fortitudo et gaudium in loco ejus. •
[28] Afferte Domino, familiæ populorum : afferte Domino gloriam et imperium.
[29] Date Domino gloriam ; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus : et adorate Dominum in decore sancto. •
[30] Commoveatur a facie ejus omnis terra : ipse enim fundavit orbem immobilem. •
[31] Lætentur cæli, et exultet terra ; et dicant in nationibus : Dominus regnavit.
[32] Tonet mare, et plenitudo ejus : exultent agri, et omnia quæ in eis sunt. •
[33] Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino : quia venit judicare terram.
[34] Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in æternum misericordia ejus.
[35] Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster : et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis. •
[36] Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum. Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino. •
[37] Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph, et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.
[38] Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa constituit janitores.
[39] Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon, •
[40] ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli.
[41] Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus.
[42] Heman quoque, et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala, et omnia musicorum organa et canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios.
[43] Reversusque est omnis populus in domum suam : et David, ut benediceret etiam domui suæ. •