1 Paralipomenon, 14
[1] Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum. •
[2] Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël. •
[3] Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem : genuitque filios et filias. •
[4] Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,
[5] Jebahar, et Elisua, et Eliphalet, •
[6] Noga quoque, et Napheg, et Japhia,
[7] Elisama, et Baaliada, et Eliphalet. •
[8] Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum : quod cum audisset David, egressus est obviam eis. •
[9] Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim. •
[10] Consuluitque David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea ? Et dixit ei Dominus : Ascende, et tradam eos in manu tua.
[11] Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit : Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ : et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim. •
[12] Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri. •
[13] Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.
[14] Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus : Non ascendas post eos : recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum. •
[15] Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum : egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim. •
[16] Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera. •
[17] Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes. •