logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

1 Paralipomenon, 13


add another edition

[1] Init autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus,

[2] et ait ad omnem cœtum Israël : Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël, et ad sacerdotes, et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos,

[3] et reducamus arcam Dei nostri ad nos : non enim requisivimus eam in diebus Saul.

[4] Et respondit universa multitudo ut ita fieret : placuerat enim sermo omni populo.

[5] Congregavit ergo David cunctum Israël a Sihor Ægypti, usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.

[6] Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus.

[7] Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab : Oza autem, et frater ejus minabant plaustrum.

[8] Porro David, et universus Israël, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.

[9] Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam : bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam.

[10] Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam : et mortuus est ibi coram Domino.

[11] Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam : vocavitque locum illum Divisio Ozæ, usque in præsentem diem.

[12] Et timuit Deum tunc temporis, dicens : Quomodo possum ad me introducere arcam Dei ?

[13] et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethæi.

[14] Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus : et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quæ habebat.

1 Paralipomenon, 13