1 Paralipomenon, 1
[1] Adam, Seth, Enos, •
[2] Cainan, Malaleel, Jared,
[3] Henoch, Mathusale, Lamech, •
[4] Noë, Sem, Cham, et Japtheth. •
[5] Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras. •
[6] Porro filii Gomer : Ascenez, et Riphath, et Thogorma. •
[7] Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim. •
[8] Filii Cham : Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan. •
[9] Filii autem Chus : Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma : Saba, et Dadan.
[10] Chus autem genuit Nemrod : iste cœpit esse potens in terra. •
[11] Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,
[12] Phetrusim quoque, et Casluim : de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim. •
[13] Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque,
[14] et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum,
[15] Hevæumque et Aracæum, et Sinæum.
[16] Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum.
[17] Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch. •
[18] Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber. •
[19] Porro Heber nati sunt duo filii : nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra ; et nomen fratris ejus Jectan. •
[20] Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare,
[21] Adoram quoque, et Huzal, et Decla,
[22] Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon
[23] et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti filii Jectan.
[24] Sem, Arphaxad, Sale, •
[25] Heber, Phaleg, Ragau,
[26] Serug, Nachor, Thare,
[27] Abram, iste est Abraham. •
[28] Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel. •
[29] Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam, •
[30] et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,
[31] Jetur, Naphis, Cedma : hi sunt filii Ismahelis.
[32] Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit : Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan : Saba, et Dadan. Filii autem Dadan : Assurim, et Latussim, et Laomim. •
[33] Filii autem Madian : Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi, filii Ceturæ. •
[34] Genuit autem Abraham Isaac : cujus fuerunt filii Esau, et Israël. •
[35] Filii Esau : Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core. •
[36] Filii Eliphaz : Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec. •
[37] Filii Rahuel : Nahath, Zara, Samma, Meza.
[38] Filii Seir : Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan. •
[39] Filii Lotan : Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.
[40] Filii Sobal : Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon : Aja et Ana. Filii Ana : Dison. •
[41] Filii Dison : Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan. •
[42] Filii Eser : Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan : Hus et Aran.
[43] Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël : Bale filius Beor : et nomen civitatis ejus, Denaba. •
[44] Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra. •
[45] Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
[46] Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab : et nomen civitatis ejus Avith.
[47] Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.
[48] Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est. •
[49] Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.
[50] Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad : cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab. •
[51] Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, •
[52] dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
[53] dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
[54] dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom. •