logo burning flame
homeEditions
logo burning flame

1 Machabæorum, 7


add another edition

[1] Anno centesimo quinquagesimo primo, exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic.

[2] Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adducerent eos ad eum.

[3] Et res ei innotuit, et ait : Nolite mihi ostendere faciem eorum.

[4] Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui.

[5] Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël : et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos.

[6] Et accusaverunt populum apud regem, dicentes : Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra.

[7] Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis : et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum.

[8] Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi : et misit eum,

[9] ut videret exterminium quod fecit Judas : sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël.

[10] Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda : et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo.

[11] Et non intenderunt sermonibus eorum : viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.

[12] Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ justa sunt :

[13] et primi, Assidæi qui erant in filiis Israël : et exquirebant ab eis pacem.

[14] Dixerunt enim : Homo sacerdos de semine Aaron venit ; non decipiet nos :

[15] et locutus est cum eis verba pacifica, et juravit illis, dicens : Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris.

[16] Et crediderunt ei : et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die, secundum verbum quod scriptum est :

[17] Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.

[18] Et incubuit timor et tremor in omnem populum : quia dixerunt : Non est veritas, et judicium in eis : transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt.

[19] Et movit Bacchides castra ab Jerusalem, et applicuit in Bethzecha : et misit, et comprehendit multos ex eis qui a se effugerant : et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum projecit.

[20] Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem :

[21] et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui :

[22] et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Juda, et fecerunt plagam magnam in Israël.

[23] Et vidit Judas omnia mala quæ fecit Alcimus et qui cum eo erant filiis Israël, multo plus quam gentes :

[24] et exiit in omnes fines Judææ in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.

[25] Vidit autem Alcimus quod prævaluit Judas et qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos : et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus.

[26] Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus, qui erat inimicitias exercens contra Israël : et mandavit ei evertere populum.

[27] Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis cum dolo,

[28] dicens : Non sit pugna inter me et vos : veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace.

[29] Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice : et hostes parati erant rapere Judam.

[30] Et innotuit sermo Judæ quoniam cum dolo venerat ad eum : et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem ejus.

[31] Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium ejus : et exivit obviam Judæ in pugnam juxta Capharsalama.

[32] Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David.

[33] Et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion : et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, quæ offerebantur pro rege.

[34] Et irridens sprevit eos, et polluit : et locutus est superbe,

[35] et juravit cum ira, dicens : Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna.

[36] Et intraverunt sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et templi, et flentes dixerunt :

[37] Tu, Domine, elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo :

[38] fac vindictam in homine isto et exercitu ejus, et cadant in gladio : memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant.

[39] Et exiit Nicanor ab Jerusalem, et castra applicuit ad Bethoron : et occurrit illi exercitus Syriæ.

[40] Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris : et oravit Judas, et dixit :

[41] Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octoginta quinque millia :

[42] sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie : et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua : et judica illum secundum malitiam illius.

[43] Et commiserunt exercitus prælium tertiadecima die mensis Adar : et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in prælio.

[44] Ut autem vidit exercitus ejus quia cecidisset Nicanor, projecerunt arma sua, et fugerunt :

[45] et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus :

[46] et exierunt de omnibus castellis Judææ in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus.

[47] Et acceperunt spolia eorum in prædam : et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram ejus, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Jerusalem.

[48] Et lætatus est populus valde, et egerunt diem illam in lætitia magna.

[49] Et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis Adar.

[50] Et siluit terra Juda dies paucos.

1 Machabæorum, 7