1 Machabæorum, 4
[1] Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos : et moverunt castra nocte, •
[2] ut applicarent ad castra Judæorum, et percuterent eos subito : et filii, qui erant ex arce, erant illis duces. •
[3] Et audivit Judas, et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis, qui erant in Emmaum : •
[4] adhuc enim dispersus erat exercitus a castris. •
[5] Et venit Gorgias in castra Judæ noctu, et neminem invenit : et quærebat eos in montibus, quoniam dixit : Fugiunt hi a nobis.
[6] Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum, qui tegumenta et gladios non habebant : •
[7] et viderunt castra gentium valida, et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad prælium.
[8] Et ait Judas viris, qui secum erant : Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis.
[9] Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo. •
[10] Et nunc clamemus in cælum : et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie :
[11] et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël.
[12] Et elevaverunt alienigenæ oculos suos, et viderunt eos venientes ex adverso.
[13] Et exierunt de castris in prælium, et tuba cecinerunt hi qui erant cum Juda. •
[14] Et congressi sunt : et contritæ sunt gentes, et fugerunt in campum.
[15] Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumææ, et Azoti, et Jamniæ : et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum. •
[16] Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum.
[17] Dixitque ad populum : Non concupiscatis spolia : quia bellum contra nos est,
[18] et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte : sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi.
[19] Et adhuc loquente Juda hæc, ecce apparuit pars quædam prospiciens de monte.
[20] Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra : fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est.
[21] Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad prælium.
[22] Et fugerunt omnes in campum alienigenarum : •
[23] et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas. •
[24] Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in cælum, quoniam bonus est, quoniam in sæculum misericordia ejus. •
[25] Et facta est salus magna in Israël in die illa.
[26] Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiæ universa quæ acciderant.
[27] Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat : quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex. •
[28] Et sequenti anno, congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos.
[29] Et venerunt in Judæam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris. •
[30] Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit : Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus. •
[31] Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confundantur in exercitu suo et equitibus.
[32] Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua. •
[33] Dejice illos gladio diligentium te : et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis.
[34] Et commiserunt prælium : et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque millia virorum.
[35] Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam. •
[36] Dixit autem Judas, et fratres ejus : Ecce contriti sunt inimici nostri : ascendamus nunc mundare sancta, et renovare. •
[37] Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.
[38] Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta. •
[39] Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum,
[40] et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in cælum.
[41] Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta. •
[42] Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei : •
[43] et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum. •
[44] Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret. •
[45] Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud : ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud.
[46] Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis. •
[47] Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius : •
[48] et ædificaverunt sancta, et quæ intra domum erant intrinsecus : et ædem, et atria sanctificaverunt. •
[49] Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum. •
[50] Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas quæ super candelabrum erant, et lucebant in templo.
[51] Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quæ fecerant. •
[52] Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni : •
[53] et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt.
[54] Secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis.
[55] Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in cælum eum, qui prosperavit eis. •
[56] Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum lætitia, et sacrificium salutaris et laudis.
[57] Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis, et dedicaverunt portas et pastophoria, et imposuerunt eis januas. •
[58] Et facta est lætitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium.
[59] Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israël, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum lætitia et gaudio. •
[60] Et ædificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt.
[61] Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumææ. •