1 Machabæorum, 2
[1] In diebus illis surrexit Mathathias filius Joannis filii Simeonis, sacerdos ex filiis Joarib, ab Jerusalem, et consedit in monte Modin : •
[2] et habebat filios quinque, Joannem, qui cognominabatur Gaddis : •
[3] et Simonem, qui cognominabatur Thasi : •
[4] et Judam, qui vocabatur Machabæus : •
[5] et Eleazarum, qui cognominabatur Abaron : et Jonathan, qui cognominabatur Apphus : •
[6] hi viderunt mala, quæ fiebant in populo Juda, et in Jerusalem.
[7] Et dixit Mathathias : Væ mihi ! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum ? •
[8] Sancta in manu extraneorum facta sunt : templum ejus sicut homo ignobilis.
[9] Vasa gloriæ ejus captiva abducta sunt : trucidati sunt senes ejus in plateis, et juvenes ejus ceciderunt in gladio inimicorum. •
[10] Quæ gens non hæreditavit regnum ejus et non obtinuit spolia ejus ?
[11] Omnis compositio ejus ablata est. Quæ erat libera, facta est ancilla. •
[12] Et ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt ea gentes.
[13] Quo ergo nobis adhuc vivere ?
[14] Et scidit vestimenta sua Mathathias, et filii ejus : et operuerunt se ciliciis, et planxerunt valde. •
[15] Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho, ut cogerent eos, qui confugerant in civitatem Modin, immolare, et accendere thura, et a lege Dei discedere. •
[16] Et multi de populo Israël consentientes accesserunt ad eos : sed Mathathias et filii ejus constanter steterunt.
[17] Et respondentes qui missi erant ab Antiocho, dixerunt Mathathiæ : Princeps, et clarissimus et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis et fratribus : •
[18] ergo accede prior, et fac jussum regis, sicut fecerunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remanserunt in Jerusalem : et eris tu, et filii tui, inter amicos regis, et amplificatus auro, et argento, et muneribus multis. •
[19] Et respondit Mathathias, et dixit magna voce : Etsi omnes gentes regi Antiocho obediunt, ut discedat unusquisque a servitute legis patrum suorum, et consentiat mandatis ejus :
[20] ego et filii mei, et fratres mei, obediemus legi patrum nostrorum :
[21] propitius sit nobis Deus : non est nobis utile relinquere legem, et justitias Dei : •
[22] non audiemus verba regis Antiochi, nec sacrificabimus transgredientes legis nostræ mandata, ut eamus altera via. •
[23] Et ut cessavit loqui verba hæc, accessit quidam Judæus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin, secundum jussum regis :
[24] et vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes ejus, et accensus est furor ejus secundum judicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram : •
[25] sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore, et aram destruxit :
[26] et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi. •
[27] Et exclamavit Mathathias voce magna in civitate, dicens : Omnis qui zelum habet legis, statuens testamentum, exeat post me.
[28] Et fugit ipse, et filii ejus in montes, et reliquerunt quæcumque habebant in civitate.
[29] Tunc descenderunt multi quærentes judicium, et justitiam, in desertum : •
[30] et sederunt ibi ipsi, et filii eorum, et mulieres eorum, et pecora eorum : quoniam inundaverunt super eos mala.
[31] Et renuntiatum est viris regis, et exercitui qui erat in Jerusalem civitate David, quoniam discessissent viri quidam, qui dissipaverunt mandatum regis, in loca occulta in deserto, et abiissent post illos multi.
[32] Et statim perrexerunt ad eos, et constituerunt adversus eos prælium in die sabbatorum, •
[33] et dixerunt ad eos : Resistitis et nunc adhuc ? exite, et facite secundum verbum regis Antiochi, et vivetis.
[34] Et dixerunt : Non exibimus, neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum. •
[35] Et concitaverunt adversus eos prælium.
[36] Et non responderunt eis, nec lapidem miserunt in eos, nec oppilaverunt loca occulta,
[37] dicentes : Moriamur omnes in simplicitate nostra : et testes erunt super nos cælum et terra, quod injuste perditis nos. •
[38] Et intulerunt illis bellum sabbatis : et mortui sunt ipsi, et uxores eorum, et filii eorum, et pecora eorum usque ad mille animas hominum. •
[39] Et cognovit Mathathias et amici ejus, et luctum habuerunt super eos valde.
[40] Et dixit vir proximo suo : Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra. •
[41] Et cogitaverunt in die illa, dicentes : Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum : et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis. •
[42] Tunc congregata est ad eos synagoga Assidæorum fortis viribus ex Israël, omnis voluntarius in lege : •
[43] et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos, et facti sunt illis ad firmamentum.
[44] Et collegerunt exercitum, et percusserunt peccatores in ira sua, et viros iniquos in indignatione sua : et ceteri fugerunt ad nationes, ut evaderent. •
[45] Et circuivit Mathathias et amici ejus, et destruxerunt aras :
[46] et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israël : et in fortitudine.
[47] Et persecuti sunt filios superbiæ, et prosperatum est opus in manibus eorum :
[48] et obtinuerunt legem de manibus gentium, et de manibus regum, et non dederant cornu peccatori. •
[49] Et appropinquaverunt dies Mathathiæ moriendi, et dixit filiis suis : Nunc confortata est superbia, et castigatio, et tempus eversionis, et ira indignationis.
[50] Nunc ergo, o filii, æmulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum,
[51] et mementote operum patrum, quæ fecerunt in generationibus suis : et accipietis gloriam magnam, et nomen æternum.
[52] Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad justitiam ? •
[53] Joseph in tempore angustiæ suæ custodivit mandatum, et factus est dominus Ægypti. •
[54] Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii æterni. •
[55] Jesus dum implevit verbum, factus est dux in Israël. •
[56] Caleb dum testificatur in ecclesia, accepit hæreditatem. •
[57] David in sua misericordia consecutus est sedem regni in sæcula. •
[58] Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in cælum. •
[59] Ananias et Azarias et Misaël credentes, liberati sunt de flamma. •
[60] Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum. •
[61] Et ita cogitate per generationem et generationem : quia omnes qui sperant in eum, non infirmantur.
[62] Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est :
[63] hodie extollitur, et cras non invenietur : quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.
[64] Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege : quia in ipsa gloriosi eritis.
[65] Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est : ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater.
[66] Et Judas Machabæus, fortis viribus a juventute sua, sit vobis princeps militiæ, et ipse aget bellum populi. •
[67] Et adducetis ad vos omnes factores legis : et vindicate vindictam populi vestri. •
[68] Retribuite retributionem gentibus, et intendite in præceptum legis. •
[69] Et benedixit eos, et appositus est ad patres suos.
[70] Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto : et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israël planctu magno. •