1 Machabæorum, 15
[1] Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Judæorum, et universæ genti : •
[2] et erant continentes hunc modum : Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno, et genti Judæorum salutem. •
[3] Quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vendicare regnum, et restituere illud sicut erat antea : et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves bellicas. •
[4] Volo autem procedere per regionem ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram, et qui desolaverunt civitates multas in regno meo.
[5] Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et quæcumque alia dona remiserunt tibi : •
[6] et permitto tibi facere percussuram proprii numismatis in regione tua : •
[7] Jerusalem autem sanctam esse, et liberam : et omnia arma, quæ fabricata sunt, et præsidia, quæ construxisti, quæ tenes, maneant tibi.
[8] Et omne debitum regis, et quæ futura sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittuntur tibi.
[9] Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra. •
[10] Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone.
[11] Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam : •
[12] sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus :
[13] et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum :
[14] et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt : et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi.
[15] Venit autem Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur hæc : •
[16] Lucius consul Romanorum, Ptolemæo regi salutem. •
[17] Legati Judæorum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Judæorum.
[18] Attulerunt autem et clypeum aureum mnarum mille. •
[19] Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum : et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos.
[20] Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum.
[21] Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam.
[22] Hæc eadem scripta sunt Demetrio regi, et Attalo, et Ariarathi, et Arsaci, •
[23] et in omnes regiones : et Lampsaco, et Spartiatis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyonem, et in Cariam, et in Samum, et in Pamphyliam, et in Lyciam, et in Alicarnassum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in Phaselidem, et in Gortynam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrenen. •
[24] Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Judæorum. •
[25] Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens : et conclusit Tryphonem, ne procederet : •
[26] et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa :
[27] et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quæ pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo. •
[28] Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens : Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem, quæ est in Jerusalem, civitates regni mei : •
[29] fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo.
[30] Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judææ : •
[31] sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta : sin autem, veniemus, et expugnabimus vos. •
[32] Et venit Athenobius amicus regis in Jerusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum : et obstupuit, et retulit ei verba regis.
[33] Et respondit ei Simon, et dixit ei : Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus : sed hæreditatem patrum nostrorum, quæ injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.
[34] Nos vero tempus habentes, vindicamus hæreditatem patrum nostrorum.
[35] Nam de Joppe et Gazara quæ expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra : horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum. •
[36] Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa quæ vidit, et iratus est rex ira magna.
[37] Tryphon autem fugit navi in Orthosiada. •
[38] Et constituit rex Cendebæum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi. •
[39] Et mandavit illi movere castra contra faciem Judææ : et mandavit ei ædificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem. •
[40] Et pervenit Cendebæus Jamniam, et cœpit irritare plebem, et conculcare Judæam, et captivare populum, et interficere, et ædificare Gedorem.
[41] Et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent viam Judææ, sicut constituit ei rex.