1 Ioannis, 3
[1] Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos : quia non novit eum. •
[2] Carissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est. •
[3] Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.
[4] Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit : et peccatum est iniquitas. •
[5] Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret : et peccatum in eo non est. •
[6] Omnis qui in eo manet, non peccat : et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. •
[7] Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.
[8] Qui facit peccatum, ex diabolo est : quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. •
[9] Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit : quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. •
[10] In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum :
[11] quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum. •
[12] Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum ? Quoniam opera ejus maligna erant : fratris autem ejus, justa. •
[13] Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.
[14] Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte : •
[15] omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem. •
[16] In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit : et nos debemus pro fratribus animas ponere. •
[17] Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo ? •
[18] Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate :
[19] in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus : et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.
[20] Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum : major est Deus corde nostro, et novit omnia. •
[21] Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum :
[22] et quidquid petierimus, accipiemus ab eo : quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus. •
[23] Et hoc est mandatum ejus : ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi : et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. •
[24] Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo : et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis. •